- SMINTHEUS
- SMINTHEUSApollinis epitheton, cuius duplicem originem refert Homeri interpres: Primam hanc; fuisse in Chryse oppido Mysiae Crinem sacerdotem Apollinis, cui Deus iratus immisit in agros illius mures, qui fructus illius vastabant. A quo exoratus Deus cum rursus placatus pestem hanc tollere vellet, ad Ordem illius pastorem venit, a quo hospitiô acceptus, pollicitusque mali remedium, mures sagittis omnes interfecit: eôque factô iussit pastorem Crinidi indicare, ipsum Apollinem humanâ specie apud se divertisse et ab eo mures occisos: quod audiens Crinis, templum Deo construxit vocavitque Apollinis Sminthei, quod eius linguae dialectô mures σμίνθαι vocantur. Altera talis est: Quum Cretenses aliquando coloniam deducturi essent, ab Apolline responsum acceperunt, ut ibi urbem conderent, ubi eis terrâ geniti obstitissent. Venientibus igitur ad Hellespontum,noctu mures clypeorum lora arroserunt; itaque mane cum id factum viderent; memores oraculi urbem posuerunt, quam Siminthiam appellaverunt Clemens in Proreptico: Πολέμων τοὺς αμφὶ την` Τρωάδα κατοικοῦντας ἱςτορεῖ, τὰς ἐπιχωρίους μῦς, οὓς σμίνθους καλοῦσι, σέβεςθαι ὅτι τὰς νευρὰς τῶν πολεμὶων διέτρωγον τȏυ τόξων. καὶ Σμίνθιον Α᾿πόλλωνα ἀπὸ τȏυ μὲν ενείνων ἐπεφήμισαν. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.